monumenta.ch > Plinius > sectio 82 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 133, 2
Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, in noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Facile est benedicere in diebus. Quid est, in diebus? In rebus prosperis. Nox enim tristis res est; dies res est laeta. Quando tibi bene est, benedicis Dominum. Quando filium desideras et nascitur, benedicis Dominum. Liberata est uxor tua a periculo partus; benedicis Dominum. Aegrotabat filius, liberatur; benedicis Dominum. Aegrotabat filius; forte quaesisti mathematicum, sortilegum: forte non de lingua, sed de moribus tuis exiit maledictio in Dominum; exiit de moribus et vita tua. Noli gloriari quia lingua benedicis, si vita maledicis. Quomodo, inquis, vita maledico? Quia attenditur vita tua, et dicitur: Ecce christianus, ecce quales sunt Christiani. Blasphematur propter te Christus. Ecce cum vita tua maledicat, quid prodest quod lingua tua benedicit? Benedicite ergo Dominum. Quando? In noctibus. Quando benedixit Iob? Quando tristis nox erat. Ablata sunt omnia quae possidebantur; ablati filii quibus servabantur: quam tristis nox! Sed videamus si non in nocte benedicit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum . Quam nox atra ! Percussus ulcere a capite usque ad pedes, putrefactus liquescebat in se. Tunc Eva ausa est eum tentare: Dic aliquid in Deum tuum, et morere. Audi benedicentem in noctibus: Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus ? Ecce quid est, In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Quid dixit Iob? Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus. Adam putris repulit Evam, tanquam dicens: Sufficiat quod propter te mortalis effectus sum. Valueras in paradiso, sed vinceris in stercore. Magna gratia Dei! Sed unde hoc, nisi quia ros Hermon compluerat illam animam, et dederat Dominus suavitatem, ut terra nostra daret fructum suum ? In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.